Home PIAC

Statuta

Statuta

PONTIFICII INSTITUTI ARCHAEOLOGIAE CHRISTIANAE

Proemium

Pontificium Institutum Archaeologiae Christianae a Summo Pontifice Pio XI motu-proprio “I primitivi cemeteri di Roma” die 11 Decembris anni 1925 conditum est, ut studiorum atque investigationum scientificarum, circa monumenta antiquitatis christianae et circa primaevam Ecclesiae vitam, cenaculum esset. Ipse Summus Pontifex sede decora aptissimaque Institutum dotavit eique constitutionem et ordinationem dedit. Primo vere anni 1926 lectiones initium habuerunt et die 11 mensis Februarii anni 1928 Eminentissimus Dominus Petrus Card. Gasparri a secretis Status sedem Instituti, a solo erectam, solemniter inauguravit.

Institutum, ab ipsa fundatione, vestigia sequens maiorum de rebus archaeologicis benemerentium, in primis quidem curavit studia archaeologiae christianae promovere necnon in scientificis investigationibus evolvendis dilatandisque cum cultoribus rerum antiquarum operam navare. Ea enim fundatoris Instituti mens fuit ut, qui in aliis Facultatibus studiis antiquitatis sacrae vel profanae sese dedissent, hoc in Instituto Archaeologiae Christianae ulteriores progressus ad vitam primaevae Ecclesiae e monumentis penitus conoscendam facerent. Octogesimo anno ab ipsius fundatione elapso, Institutum ad finem sibi propositum exsequendum multiplices progressus in studiis scientificis, effossionibus perscrutationibus habuit. Tamen inde ab origine, attente indole internationali, quam a docentibus studentibusque undique provenientibus tenet, Institutum veluti archaeologiae christianae sedes centralis coeptum est haberi; immo etiam ab anno 1938 perpetuus “Comitatus Promotor” Internationalium Congressuum de Archaeologia Christiana est declaratum. Exinde quindecim Congressus Internationales usque adhuc instituit celebravitque eorumque conclusiones et acta prelo mandavit. Anno insuper 1945 Unione Internationali Institutorum Archaeologiam, Historiam et Artis Historiam colentium Romae constituta, magnum subsidium contulit Pontificium Institutum studiosis ac peritis in omnibus quae ab eisdem de monumentis antiquis tractabantur. Institutum est sodalis Societatis Internationalis Archaeologiae Classicae (AIAC), quae sedem habet Romae. Denique iam ab ipsa fundatione praesertim bibliotheca instructa est, quae nunc libris locupletissima et in rebus praecipue de Archaeologia Christiana ditissima inter alias eminet. Praeter diversarum collectionum opera ab eodem Instituto edita, primatum tenent “Monumenti di antichità cristiana”, “Sussidi allo studio delle antichità cristiane”, “Roma sotterranea cristiana”, “Inscriptiones christianae urbis Romae septimo saeculo antiquiores”, “Studi di antichità cristiana”.

Pontifice Pio XI

Pontifice Pio XI

Hisce vero temporibus, eodem anno animo cooperationis hoc Institutum diversis viis ac subsidiis familiaritatis consuetudinem cum aliis Institutis atque viris doctis Urbis et Orbis augere non cessat ac in dies persequitur.

Romae, die VIII mensis Februarii, a. D. MMXVII.

 

Normae Communes

 

Titulus I

 

De nomine, natura et fine Instituti

 

Art. 1 – Secundum naturam et finem sibi praefinitum, Pontificium Institutum Archaeologiae Christianae :

  1. a) promovet tam investigationes scientificas, quae proxime sacra monumenta et documenta antiqua respiciunt, quam publicationes, quae ad hanc disciplinam pertinent; item cultores archaeologiae christianae subsidiis scientificis adiuvat ;
  2. b) cura, exercet et perficit instructionem studentium in archaeologicis disciplinis, ut postmodum scientia praediti et doctrinae puritate commendati tam in munere professorum in Facultatibus aliisque Institutionibus ecclesiasticis vel statalibus, quam in officio scriptorum de christianis antiquis monumentis et rebus et in cura effodiendi et servandi monumenta artis christianae, scientiae et doctrinae christianae deserviant;
  3. c) invigilat insuper et studet, ut investigatio christianarum antiquitatum ad evangelizandi munus implendum Ecclesiae praesto sit.

 

Art. 2 – Media, quibus Institutum finem suum adsequi intendit, haec sunt:

  1. a) sedula et efficax cooperatio in investigationibus scientificis de christiana antiquitate promovendis et collaboratio cum singulis viris peritis aeque ac cum societatibus et institutionibus scientificis;
  2. b) curriculum studiorum de archaeologia christiana, quo studentes lectionibus, exercitationibus et monumentorum investigatione huius disciplinae doctores efficiantur;
  3. c) bibliotheca archaeologiae christianae quam maxime accomodata;
  4. d) collectiones eorum omnium, quibus haec studia iuvari solent, ut sunt diagrammata, imagines pictae vel photographice expressae, ectypa et alia huiusmodi;
  5. e) ephemerides periodicae et libri de archaeologia christiana;
  6. f) congressus internationales de archaeologia christiana ab Instituto tamquam «Comitato Promotore Permanente », ut italice dici solet, promoti;
  7. g) itinera et peregrinationes ad loca, quae maioris momenti sunt, ad christiana monumenta antiqua cognoscenda;
  8. h) effossiones vel perscrutationes, quantum fieri potest, circa loca in quibus sacra antiqui aevi monumenta latere putantur;
  9. i) adscriptio effectiva huius Pontificii Instituti Unioni Internationali Institutorum archaeologiam, historiam et artis historiam colentium;
  10. j) cursus initiationis in archaeologiam christianam de quo in Art. 36;
  11. k) Institutum quotannis promovet et parat cursus speciales, quibus adesse possunt studentes Instituti vel externi ad numerum, secundum regulas recte statutas;

 

Art. 3 – Institutum habet a Sancta Sede potestatem dignitates academicas Doctoris et Licentiati conferendi omnibus qui, studiorum curriculo in Instituto rite peracto, experimenta ad gradus consequendos feliciter superaverint. Institutum habet etiam potestatem conferendi Doctoris dignitatem, cooperantibus aliis universitatibus. Ad gradus, qui cooperante alia Universitate conferuntur, regulae conventionum ad hoc confectarum valent.

 

Art. 4 – Ea omnia, quae horum Statutorum normis non definiuntur, fieri censentur iuxta Constitutionem Apostolicam “Sapientiae Christianae”, die 15 mensis Aprilis anno 1979, a Johanne Paulo II Summo Pontifice promulgatam, et iuxta “Ordinationes”, a Congregatione de Institutione Catholica die 29 Aprilis eodem anno ad eandem Constitutionem Apostolicam exsequendam editas.

 

Titulus II

 

De communitate academica eiusque regimine

 

Art. 5 – Institutum sui iuris est ac Summo Pontifici per Congregationem de Institutione Catholica subicitur atque oboedit.

 

Art. 6 – a) Magnus Cancellarius Instituti est Cardinalis pro tempore Praefectus Congregationis de Institutione Catholica.

  1. b) Ad eum pertinent officia et munera a Constitutione “Sapientia Christiana”, Art. 12, praefinita. Praesertim tutelat finem, iura et munera Instituti ad normam Statutorum; nominat et, si res exigit, suspendit vel expellit hos, de quibus in Art. 7, 11, 17 et 27; decernit gradus academicos et subscribit eorum sollemnia documenta ad normam Art. 44.
  2. c) Eius muneris quoque est, Rectorem nominare, Congregationi de Institutione Catholica propositum. Simili modo, « nihil obstat » ab eadem Congregatione dato, Professores Ordinarios et Extraordinarios ad normam Art. 8, d) et 12, a) nominat.

 

Art. 7 – Communitas Instituti constat Rectore, Professoribus, Secretario, Bibliothecario, Administris et Studentibus.

 

Art. 8 – Rector moderat vitam Instituti et «eius unitatem, cooperationem et progressum» promovet (Sap. Christ., Art. 19, § 2).

  1. a) Vi muneris sui, Institutum regit et eius personam gerit. Ad eum pertinent munera et officia ab academica Ecclesiae legislatione praefinita. Praesertim Consilia convocat eisque praesidet; ordinariam administrationem gerit, propria auctoritate decidens omnia ea, quae Consilio Academico vel Administrativo non sunt expresse reservata; controversias inter Professores, quae sive intra sive extra Consilio ortae sint, partibus auditis, dirimit; in Instituti regimine consiliis etiam singulorum Professorum adiuvatur; res graviores ad Magnum Cancellarium refert; Studentes admittit vel excludit ad normam Statutorum, eorumque diplomata una cum Secretario subscribit et Magno Cancellario subscribenda transmittit.
  2. b) Praeest, adiuvante Consilio Academico, edendis ephemeridibus et libris, de quibus in Art. 2, e), nec quicquam nomine Instituti sine eiusdem expressa approbatione edi potest.
  3. c) Praeest Consilio ad qualitatem promovendam;
  4. d) Inter Professores Ordinarios vel Extraordinarios ab eisdem Ordinaribus electus, a Magno Cancellario, Congregatione de Institutione Catholica proponente, nominatur.
  5. e) Munere fungitur ad triennium, quo transacto, ad alterum tantum triennium immediate subsequens munus ei prorogari potest.
  6. f) Vi muneris sui Rector est Praesidens Comitatus Promotoris Permanentis Congressuum Internationalium de Archaeologia Christiana promovendorum.
  7. g) Sacram Congregationem de Institutione Catholica de rebus gravioribus certiorem facit eique singulis trienniis relationem de statu academico, morali et oeconomico Instituti mittit (Ordinationes, Art. 8, 6°).
  8. h) Omnes casus peculiares in normis non considerati a Congregatione de Institutione Catholica solvuntur.
  9. i) Decanus est professor ordinarius, qui habet maximam vetustatem in munere docendi. Rectoris vice fungitur, si ille impeditus est per quamlibet causam (Sap. , Art. 15). Decanus professorum concilium convocat, cum eligendus est novus rector, expleto tertio anno sui muneris.

 

Art. 9 – Assident Rectori Consilia Academicum et Administrativum, necnon Consilium ad qualitatem promovendam.

  1. a) Consilium Academicum de iis rebus agit, quae ad studia pertinent et singulos Studentes respiciunt. Constat Rectore, Professoribus Ordinaribus et Secretario, cum Rector eligendus sit. Ad alia negotia tractanda vocantur etiam ceteri, qui in Instituto docent, id est, praeter Ordinarios, etiam Extraordinarii Incaricatique, sicut et Bibliothecarius in iis, quae ad Bibliothecam pertinent. Ad ea vero, quae de Studentibus tractantur, adest etiam in Consilio Studens Ordinarius, a Studentibus ordinariis pluribus suffragiis ad annum designatus.
  2. b) Consilium Administrativum agit de rebus oeconomicis et constat Rectore, Secretario et duobus Professoribus Ordinariis. Eis adiungi possunt, prout res ad eorum officium pertinentes exigunt, Bibliothecarius et Praefectus collectionum.
  3. c) Qui sedent in Consilio ad qualitatem promovendam deliguntur per triennium inter professores. Hoc Consilium a Rectore atque tribus professoribus, necnon uno ex alumnis, constitutum est.
  4. d) His Consiliis praeest ex officio Rector eorumque acta conficit Secretarius.

 

Art. 10 – a) Consilium Academicum a Rectore, a quo etiam ratio agendorum praefinitur, saltem ter in anno convocatur, ineunte scilicet, medio et exeunte anno academico, deinde quotiescumque agitur de examinibus ad gradus academicos consequendos et quando tertia pars membrorum id scripto petierit.

  1. b) Consilium Administrativum similiter a Rectore convocatur et eius est, singulis annis rationem accepti et expensi, Administrationi Patrimonii Sedis Apostolicae reddendam, prius examinare.
  2. c) Consilium ad qualitatem promovendam aestimat qualitatem docendi atque administrandi Instituti.

 

Titulus III

 

De docentibus

 

Art. 11 – Habentur Professores Ordinarii, Extraordinarii, Incaricati et Invitati. Sunt etiam Lectores et Assistentes. Emeriti, etiamsi hoc titulo fruuntur, inter docentes non computantur. Docentibus omnibus cura sit, disciplinas archaeologicas ad mentem Const. Apost. “Sap. Christ.”, Art. 26, ita Studentibus tradere, ut apti fiant ad vitam primorum christianorum enixe cognoscendam et aliis in casu docendam.

 

Art. 12 – a) Stabiles sunt Professores Ordinarii et Extraordinarii, quorum nominationis ratio haec est. Commissio qualificationis ad actum a Rectore, audito Consilio Academico, constituitur et his constat : Rectore, duobus Professoribus Instituti et duobus alterius Universitatis. Eius muneris est, candidatorum merita, dotes et scripta examinare et eos Rectori Consilioque Academico Instituti in quadam « graduatoria », normis Const. Apost. « Sap. Christ. », Art. 25-26, et « Ordinationum », Art. 18-19, respondente, praesentare. Rector, nomine Consilii Academici, hunc a Magno Cancellario nominandum Congregationi de Institutione Catholica transmittit, qui maxime idoneus ad officium implendum videatur.

  1. b) Non stabiles sunt Professores Incaricati, Invitati, Lectores et Assistentes, qui a Rectore et, in casu, proponente Professore cuius interest, auditoque Consilio Academico, nominantur.
  2. c) Assistentes adiuvant Professorem in munere docendi et in exercitationibus dirigendis eiusque vices gerunt, si a munere impeditur.

 

Art. 13 – a) Professores Ordinarii sint saltem quinque.

  1. b) Ut aliquis Professor Extraordinarius nominari possit, praeter ea quae Art. 12, a) statuuntur, requiritur, ut scripto monographico et dissertationibus scientificis auctoritatem apud viros doctos sibi comparaverit.
  2. c) Professor Extraordinarius, postquam tres annos laudabiliter in Instituto docuerit et scriptum monographicum vel scripta monographiae digna ediderit, ad Ordinariatum promoveri potest.

 

Art. 14 – a) Professores Incaricati vel Invitatii dicuntur, qui ratione muneris ordinarii, quo in alio Instituto vel Universitate funguntur, aut aetatis iam provectioris, in albo administrativo Patrimonii Sedis Apostolicae inscribi nequeunt, nihilominus ad docendum in Instituto ad tempus adsciri possunt;

  1. b) nominantur a Rectore, audito Consilio Accademico, consensu Congregationis de Institutione Catholica.

 

Art. 15 – a) Lectores sunt viri peculiariter periti in aliqua disciplina, qui vocantur, ut eam ad actum vel ad tempus doceant;

  1. b) nominantur a Rectore, audito Consilio Academico.

 

Art. 16 – a) Assistentes, praeter ea quae in Art. 12, c), se ad docendum in disciplina Professoris cui assistunt praeparant, ut quam maxime concursum cui praeest Commissio qualificationis de qua Art. 12, a), possint feliciter superare. Assistentibus officium docendi in casu tantum praedicto Art. 12, c) praefinito competit.

  1. b) nominantur a Rectore, proponente Professore cuius interest et audito Consilio Academico.

 

Art. 17 – a) De Professoribus a munere vel ab integritate vitae aut doctrinae deficientibus ea praxis sequitur, quae ab “Ordinationes”, Art. 22, definita est.

  1. b) Plena est semper accusato sui defendendi facultas.

 

Art. 18 – a) Docentes et officiales omnes a munere cessant, anno septuagesimo aetatis expleto; sed in casibus extraordinariis Consilio Academico facultas est, a Congregatione de Institutione Catholica, ut prorogetur annuatim munus, requirendi.

  1. b) Professores omnes Ordinarii, munere docendi expleto, emeriti declarantur eisque facultas dari potest praelectiones habendi et theses doctorales dirigendi.

 

Titulus IV

 

De officialibus et administris

 

Art. 19 – Inter officiales primus est Secretarius.

  1. a) Secretarii officium est adiuvare Rectorem in rebus ordinariis administrandis atque Rectoris et Consiliorum mandata exsequi. In primis munere fungitur a secretis, rationes accepti et expensi tenet, libros et ephemerides editos divulgat et depositum gerit publicationum; de quibus officiis Rectori eiusque consiliis respondet;
  2. b) nominatur a Congregatione de Institutione Catholica, proponente Rectore et audito Consilio Academico;
  3. c) officio suo fungitur ad quinquennium; quo transacto, ad aliud quinquennium, audito Consilio Academico, denuo nominari potest.

 

Art. 20 – a) Ceteri Officiales sunt Bibliothecarius et Praefectus collectionum ;

  1. b) nominantur a Rectore, audito Consilio Academico.

 

Art. 21 – a) Administri sunt Scriptor, Curator expeditionum, Custos Instituti et qui in secundaria Instituti officia incumbunt.

  1. b) nominantur a Rectore, audito Consilio Academico.

 

Titulus V

 

De studentibus

 

Art. 22 – Instituti studentes sunt:

  1. a) Ordinarii, qui gradus academicos petunt;
  2. b) Extraordinarii, qui cursus et exercitationes frequentant sicut Ordinarii, nec vero gradus academicos petunt;
  3. c) Auditores, qui tantum aliquos cursus frequentant neque examina subire debent.

 

Art. 23 – Ut quis Studens cuiuscumque gradus adscribi possit, exhibeat oportet:

  1. a) si sit clericus vel sacrorum alumnus, litteras commedaticias Praelati sui ordinarii;
  2. b) si sit laicus, litteras competentis Auctoritatis testimoniales de vita et moribus.

 

Art. 24 – Ut quis vero Studens Ordinarius vel Extraordinarius adscribi possit propaedeuticum annum et cyclum ad Doctoris dignitatem obtinendam, praeter ea quae in Art. 23, proferre debet :

 

  1. a) si sit clericus vel sacrorum alumnus, secundi cycli diploma in disciplinis archaeologicis, historicis et ad artium historiam pertinentibus vel in theologia; insuper testimonium Superioris alicuius Instituti ecclesiastici Urbis, a Congregatione de Institutione Catholica ad hoc approbati, de habituali sua residentia in eodem Instituto, vel rescriptum extracollegialitatis a Vicariatu Urbis sibi concessum;
  2. b) si sit laicus, secundi cycli diploma in disciplinis archaeologicis, historicis et ad artium historiam pertinentibus.
  3. c) ab utroque requiritur cognitio sufficiens linguarum latinae et grecae, simul ac ad minimum unius, praeter paternam, linguae modernae;
  4. d) Studens Ordinarius non admittitur, qui annum septuagesimum superaverit.
  5. e) ut quis in Instituto inscribi possit ut Studens Ordinarius, colloquium admissionis coram Professoribus subicere et superare debet.

 

Art. 25 – a) alumnus, qui adscribitur in cyclo ad Doctoris dignitatem obtinendam, consecutus sit secundi cycli diploma in archaeologia christiana apud Institutum vel anni propaedeutici peculiare testimonium et adeptus sit quidem notam “magna cum laude”, vel apud aliam Facultatem cum aequali suffragio, atque secutus sit iter institutorium praecipuum simile in Archaeologia christiana.

  1. b) a candidato, ut admitti possit, subeundum et superandum est examen seligens de universo et exponendum est dissertationis argumentum, cum professore statutum.

 

Art. 26 – a) Ut quis Auditor admittatur, praeter ea de quibus in Art. 23, et quoad clericorum residentiam in Art. 24, a), 2a parte, dicta sunt, afferre debet documenta, ex quibus apparet, eum studiis peractis idoneum esse ad disciplinas percipiendas quas audire desiderat;

  1. b) nemo Auditor admittitur qui annum septuagesimum superaverit.

 

Art. 27 – a) Praeinscriptio in Instituto Studentium Ordinariorum fit intra quattuor hebdomadas, quae antecedunt diem statutam ad colloquium admissionis ante initium anni academici.

  1. b) Inscriptio quotannis ab omnibus fieri debet in temporibus statutis, sive studia inchoanda sive prosequenda sint.
  2. c) Auditores quocumque tempore, de consensu Rectoris, admitti possunt.
  3. d) Nullus studens ordinarius admittitur, qui in alio Instituto vel Universitate ascriptus sit ut ordinarius, id est ad gradus academicos consequendos, vel qui praelectiones audit, quae superent tertiam programmatis partem eorumdem Athenaeorum (Normae Congregationis de Institutione Catholica « Pontifici Athenei Romani », n. 20).

 

Art. 28 – De Studentibus ab officio vel ab integritate vitae deficientibus, haec est procedura: monentur a Rectore; si ad resipiscentiam non venerint, privantur sessione examinum in una vel pluribus disciplinis a Rectore de consensu Consilii Academici; possunt etiam expelli a Magno Cancellario, proponente Rectore de consensu Consilii Academici. His Consiliis semper assistere debet hic studens, qui ab aliis ad eos repraesentandos electus est.

 

Titulus VI

 

De studiorum regimine

 

Art. 29 – Ita de antiquis monumentis christianis studio historico-critico inquiritur, ut Studentes, per tutam certioremque illorum monumentorum interpretationem ad doctrinam, instituta, vitam pristinae Ecclesiae illustranda, idonei efficiantur.

 

Art. 30 – a) Studiorum ratio sit ut studentes inviseant et studeant omnia illa monumenta, quae de vita christianorum primi aevi notitiam ferunt.

  1. b) In disciplinis tradendis et in exercitationibus, quae habentur, curandum est, ut Studentes non solum apti fiant ad docendum et scribendum de archaeologia christiana, sed etiam rationem ediscant monumenta effodiendi atque servandi.

 

Art. 31 – Tempus studiorum constat    anno propaedeutico et    cyclo ad Doctoris dignitatem obtinendam.

  1. a) Annus propaedeuticus efficere petit ut alumnus paret cognitiones peculiares atque investigationis rationes in variis archaeologiae christianae disciplinis, necnon ingenii facultates criticas aptas ad investigationes suscipiendas, museorum peritiam et ad promovenda archaeologica loca.
  2. b) Cursus ad Doctoris dignitatem obtinendam est trium annorum quidem et, ultra quam alumni eminentem scientiae figuram conficit (etiam in conductione investigationum archaeologicarum, in explorationibus atque in inquisitionibus singulis), petit ut alumnus elaborare possit inquisitionem novam et ratione probam, aptam ad innovandas cognitiones de argumento peculiari archaeologiae christianae; exitus, qui consecuti sunt, editionis dignitatem merere debebunt.
  3. c) Ad Licentiae dignitatem obtinendam oportet alumnum annum propaedeuticum superare et duo cursus speciales (Monumenti di Roma cristiana e Tecniche et Metodologie dell’ Archeologia Cristiana) traditos in Instituto frequentare et dissertationem in aliqua archaeologiae christianae disciplina scribere.

 

 

Art. 32 – Disciplinae quae in Instituto docentur, pro dignitate sunt

  1. principales:

Architectura christiana antiqua,

Coemeteria christiana antiqua,

Doctrina epigraphiae christianae,

Epigraphia Orbis christiani antiqui,

Hagiographia,

Historia cultus christiani,

Historia Ecclesiae Antiquae

Iconographia christiana,

Patrologia

Topographia Orbis christiani antiqui,

Topographia Urbis christianae antiquae.

 

  1. auxiliares:

Ars effodiendi et conservandi monumenta,

Elementa epigraphiae et antiquitatum classicarum,

Exercitationes epigraphicae,

Introductio generalis in archaeologiam christianam,

Leges de culturae patrimonio.

Museologia,

Numismatica,

Paleographia,

Quaestiones de artis historia,

Supellex liturgica,

Topographia classica.

 

 

Art. 33 – a) Studentes     anni propaedeutici peculiare testimonium petentes et studentes primo anno inscripti in cyclo ad obtinendam Doctoris dignitatem experimenta subire debent de omnibus disciplinis primi atque secundi anni cursus. Non admittuntur ad examina sustinenda, qui duo tertia praelectionum uniuscuiusque disciplinae non audierint.

  1. b) Studentes Extraordinarii examina sustinere possunt de omnibus disciplinis ut Studentes Ordinarii et testimonium authenticum habere de examinibus superatis.

 

Art. 34 – a) Iudicium de examinum exitu exprimitur his notis:

non probatus………      suffragium……………….. 0 – 5,99/10

probatus.                                  “…………….            6 – 6,99/10

bene probatus                          “………                     7 – 7,99/10

cum laude probatus………..   ”         ………………8 – 8,99/10

magna cum laude probatus… ”          ………………9 – 9,74/10

summa cum laude probatus… ”  …………………. 9,75 – 10/10

Ad experimentum superandum sufficit nota « probatus ».

  1. b) In examinibus, quae multiplici experimento constant, datur unum suffragium ab unoquoque Professore de singulis disciplinis. Ex singulis suffragiis de quibus in Art. 34a fit nota media.

 

Art. 35 – a) Cursus specialis Monumenti di Roma cristiana petit, ut studentes monumenta christiana Romae (coemeteria, aedificia ad religionem colendam, collectiones antiquitatum) cognoscant. Iis destinatus est, qui dignitatem academicam iam obtinent et intendunt tribuere huiusmodi cognitiones studio philosophiae vel theologiae in aliqua universitate institutove aut docendo populo vel periegetis de rebus archaeologicis.

 

Constat lectionibus theoricis et imaginibus illustratis et aliquo accessu ad ipsa monumenta. Cursus annuus perficitur.

 

Studentes, qui et cursum praedictum et annum propaedeuticum et cursum specialem Tecniche e metodologie dell’ Archeologia Cristiana attendunt, Licentiae dignitatem obtintent.

 

  1. b) Cursus specialis Tecniche e metodologie dell’ Archeologia Cristiana petit, ut studentes methodologiam archaeologiae christianae praecipuam cognoscant. Iis destinatus est, qui secundi cycli diploma obtinent et studentibus externis.

 

Constat lectionibus theoricis et imaginibus illustratis. Cursus annuus perficitur activitate et exercitione alumnorum.

 

Studentes, qui et cursum praedictum et annum propaedeuticum et cursum specialem Monumenti di Roma cristiana attendunt, Licentiae dignitatem obtinent.

 

 

  1. c) Qui Cursus speciales examinibus superatis legitime peregerint, peculiare testimonium (« certificato ») accipiunt.

 

 

Art. 36 – a) Cursus initiationis ad archaeologiam christianam traditur ad dandam scientiam generalem de rebus archaeologicis primi aevi christiani. Iis destinatus est qui cursus philosophicos vel theologicos in aliqua romana Universitate Institutove ad sacerdotium obtinendum frequentant et laicis, qui desiderio trahuntur scientifico, etsi non altiore modo, monumenta primi aevi christiani cognoscenda. Constat lectionibus theoricis, imaginibus illustratis, et aliquo accessu ad ipsa monumenta. Cursus perficitur anno unico.

  1. b) Qui cursum initiationis examinibus superatis legitime peregerint, peculiare testimonium (« certificato ») accipiunt, se esse idoneos ad superiora archaeologiae studia aggredienda.

 

Titulus VII

 

De gradibus academicis

 

 

Art. 37 – Ut quis Licentiam consequatur, requiritur ut:

1° dissertationem scriptam confecerit de qua in Art. 38, a), eaque a Consilio Academico   probata sit;

2° examina uniuscuiusque disciplinarum anni propaedeutici

3° examina cursuum specialium Monumenti di Roma cristiana  et Tecniche e metodologie dell’ Archeologia Cristiana

 

Art. 38 – a) Candidati ad Licentiam proponunt Professori, cuius interest, vel ab eo accipiunt, argumentum dissertationis scriptae. Quae paginas dactyloscriptas in –8° inter 50 et 100 implere et Rectori Instituti triginta diebus ante experimentum orale tradi debet.

 

Art. 39 – Ut quis Doctoratum consequatur, requiritur ut:

1°- superaverit examina anni propaedeutici.

2° – audiverit, in cursus primo anno, omnes disciplinas et, in cursus secundo anno,  saltem tres disciplinas similes argumento dissertationis;

3° – detulerit, in cursus duobus primis annis, in publico consessu, exitus in investigationis progressu.

4°- exhibeat dissertationem scriptam, qua demonstret se aptum esse investigationibus scientificis et sua elucubratione aliquid originale et novum attulisse scientiae archaeologiae christianae.

 

Art. 40 – Quod ad dissertationem attinet:

  1. a) dissertatio componi potest vel lingua latina vel aliqua nunc vulgari e sequentibus: anglica, gallica, germanica, hispanica, italica;
  2. b) implere debet saltem 150 paginas textus dactyloscriptas in -8°;
  3. c) tradenda est Rectori Instituti triginta diebus ante tempus ad defensionem designatum, tribus exemplaribus, quorum unum tabulis praeditum, si quae sint adiciendae;
  4. d) primum examinabitur a duobus Professoribus, quorum primus dissertationem moderavit, alter a Rectore Instituti designatur. Hi duo Professores iudicium scriptum de dissertatione et suffragium quod ei assignaverint, Rectori tradunt, qui ea omnibus Professoribus Ordinariis et Extraordinariis communicat eorumque sententiam circa approbationem theseos et suffragium in Consilio Academico, defensioni praevio, requirit.
  5. e) defensio theseos habebitur coram omnibus Professoribus per horam saltem, qua candidatus exponit et defendit operam suam contra observationes et difficultates horum duorum Professorum, de quibus in paragrapho praecedenti, necnon, pro re, aliorum Professorum praesentium.

 

 

Art. 41 – Testimonium authenticum de adepto Doctoratu non traditur, antequam dissertatio, vel amplia pars eius, Consilio Academico adnuente, typis edita sit; cuius exemplar unum mittendum est ad Congregationem de Institutione Catholica, ad Bibliothecam Instituti et ad praecipua Studia archaeologica.

 

Art. 42 – Collatio Doctoratus “honoris causa” in casibus extraordinariis conferri potest cultoribus peritissimis et clarissimis in Archaeologia Christiana, ex matura deliberatione Consilii Academici, de consensu Magni Cancellarii et “nihil obstat” a Sancta Sede obtento.

 

Art. 43 – Documenta Instituti de collatis gradibus academicis mentionem faciunt:

  1. a) Summi Pontificis, cuius nomine gradus conferuntur;
  2. b) potestatis a S. Sede factae gradus academicos conferendi;
  3. c) in documento Doctoratus, notae quam candidatus obtinuit in dissertatione, cuius titulus significandus est.

 

Art. 44 – Subscribunt documentis sollemnibus graduum collatorum:

  1. a) Licentiae: Rector et Secretarius.

 

  1. b) Doctoratus: Magnus Cancellarius, Rector et Secretarius.

 

Titulus VIII

 

De rebus didacticis

 

Art. 45 – a) Professoribus et Studentibus praesto est Bibliotheca Instituti, quae libris de archaeologia christiana instructa est et quotannis ad hunc finem augebitur.

  1. b) Bibliothecae augendae, conservandae, administrandae providebitur ex reditibus patrimonii et ex proventu librorum, quorum editionem Institutum curat.
  2. c) Leges quae Bibliothecae usum gubernant hae sunt:

1° Studentibus et Auditoribus Instituti per ipsum libellum inscriptionis datur ius et officium eam frequentandi;

2° ceteri adire eam possunt de speciali facultate Bibliothecarii, quam obtinere possunt per praesentationem a Rectore, vel a Professoribus (Instituti vel aliarum Universitatum), vel a Secretario Instituti factam;

3° nemo libros aut librorum partes e Bibliotheca asportare potest.

 

Art. 46 – Institutum possidet gypsothecam et collectiones tabularum et imaginum per picturam et photographiam confectarum, quae ad monumenta christiana antiqua illustranda apta sunt. Leges quae harum Collectionum usum gubernant eaedem sunt quae de Bibliotheca (Art. 45, c) latae sunt.

 

Titulus IX

 

De rebus oeconomicis

 

Art. 47 – a) Patrimonium fundationis a Summo Pontifice Pio XI datum, ex cuius reditis annuis Instituti necessitatibus provideretur, ab Administratione Patrimonii Sedis Apostolicae administratur.

  1. b) Administratio ordinaria Instituti spectat ad Rectorem, cui assidet Consilium Administrativum de quo Art. 9, b).

 

Art. 48 – In statuendis honorariis et emeritis stipendiis Rectoris, Professorum et Officialium observantur normae, quae vigent in ceteris Institutis Pontificiis.

 

Art. 49 – Studentium taxae quotannis a Consilio Administrativo statuuntur. Taxae pro examinibus, quoties candidatus admissionem ad experimenta petit, solvendae sunt, sive prima vice sive ad experimentum  repetendum.

 

Art. 50 – A tributis solvendis Rector dispensare potest extra ordinem plene vel ex parte, attentis Studentium specialibus conditionibus, quae validis argumentis probandae sunt.

 

Art. 51 – Studentibus praesto sunt aliqua beneficia scholastica (vulgo “bursae studiorum”). Quibus conditionibus et quando haec beneficia conferantur et confirmentur, singulis annis Consilium Academicum statuit et pervulgat.

 

Titulus X

 

De relationibus cum aliis Facultatibus et Institutis

 

Art. 52 – Pontificium Institutum Archaeologiae Christianae ab ipsa sua fundatione Seminariis diocesanis, quibusdam Universitatibus, Institutis et Facultatibus praesertim ecclesiasticis magnum subsidium circa monumenta sacra antiquitatis christianae investiganda et illustranda confert ac cooperationem cum eis fovet.

Nunc ut ratio illa studiorum, quae “interdisciplinarietas” dicitur, facilius adsequatur, hoc Pontificium Institutum cum aliis qui colunt studia patristica, liturgica, historica et litteraria, classica vel christiana, collaborationem mutuam enixe promovet, ad archaeologiae christianae monumenta melius cognoscenda atque illustranda.

 

Art. 53 – Quoniam studium archaeologiae christianae nunc in Facultatibus Sacrae Theologiae inter disciplinas theologicas necessarias enumeratur (Ordinationes, Art. 51, 1°, b), hoc Institutum Archaeologiae Christianae inter capita studiorum ecclesiasticarum recensetur (Ibid., App. II ad Art. 64 Ordinationum).

Insuper, ad mentem sui fundatoris, Summi Pontificis Pii XI v.m., in communicationibus investigationibusque scientificis faciendis, cum Pontificia Commissione de Archaeologia Sacra et cum Pontificia Academia Romana Archaeologiae collaborat.

 

Art. 54  – Ad doctoratum quod attinet, qui cooperante alia universitate obtinetur, inscripti in numero studentium Instituti aut Universitatis pontificiae vel externae unam vel alteram institutionem ad dissertationem scribendam alternare possunt.

 

Doctoratus, qui cooperante alia universitate obtinetur, consequitur secundum regulas, quas rectores universitatum participantium, Consilio Academico approbante et certo consensu Congregationis de Institutione Catholica statuerunt. Doctorandus ab alia universitate commendatus omnes primi anni cursus Instituti frequentare debet.

Utilizziamo i cookie per offrirti la migliore esperienza online.

Privacy Settings saved!
Impostazioni

Quando visiti un sito Web, esso può archiviare o recuperare informazioni sul tuo browser, principalmente sotto forma di cookies. Controlla qui i tuoi servizi di cookie personali.


Memorizza la lingua corrente dell'area di amministrazione di wordpress.

Memorizza un valore di lingua per il sito Web che è stato selezionato per ultimo dall'utente.

Cookie tecnico utilizzato per il funzionamento del tema.

Cookie tecnico utilizzato per il funzionamento del tema.

Cookie tecnico necessario alla gestione del visual composer.

Cookie operativo che ricorda la vostra scelta riguardo al consenso della cookie policy.

Cookie per la gestione delle preferenze sui cookie.

Cookie utilizzato per la prima visita al sito

Cookie utilizzato per la prima visita al sito.

Cookie operativo utilizzato dal WordPress, serve per memorizzare access credentials all’area riservata

Cookie tecnico per la sessione di login.

Questo cookie è utilizzato da WordPress per personalizzare la visualizzazione di interfaccia di amministrazione e, eventualmente, anche l’interfaccia del sito principale.

Utilizzato da WordPress per personalizzare la visualizzazione di interfaccia di amministrazione e, eventualmente, anche l’interfaccia del sito principale. Il suo uso è limitato all’area di amministrazione del sito.

Decline all Services
Accept all Services